- HENOTICON
- HENOTICONq. Ep. Pacificatoria edictum Zenonis Imp. suasu Acacii Patr. CP. promulgatum, ad Eutychianos cum Orthodoxis uniendos. Quo, quoad externam speciem, symbolum fidei Conciliorum Oecum. Niceni, Constantinopolitani et Ephesini recipiendum inculcabatur, anathema Nestorio et Eutychi dicebatur, et 12. capita S. Cyrilli approbabantur: re ipsâ autem Conc. Chalcedonense reiectum est A. C. 482. Evagr. l. 3. c. 17. Liberatus c. 18. Theod. Lector, Collect. l. 2. Vide et Georg. Horn. Hist. Eccl. cum Notis et Observat. M. Leydeckeri, ubi Heticon hoc maximopere tollitur. Integrum id exstat, apud Evagtium Hist. Eccl. l. 3. c. 14. et apud Nicephor. Hist. Eccl. l. 16. c. 12. de eodem libellus agit Synodicus, sub Synodo Cl. Alexandr. petri Mongi ad A. C. 480. ubi inter alia, Zenonem impium Mongum dato ei cuo Henotito; Alexandriam remisisse dicitur; Ο῝ς αἱρετικην` συςτησάμενος συν´οδον, τὴν εν Χαλκηδόνι ἁγίαν ἀνεθεμάτισε συν´οδον. Vox Graeca a verbo ἑνόω, unde et ἕνωϚις, quod apud Scriptores Ecclesi in genere unionem seu unitionem, in specie eam unionem, quâ tem poribus Constantini Porphyrogeniti et Romani, schisma ortum sub Leone Philos. ob de trigamia quaestionem, sopitum est, denotat. Quam Ε῞νοσιν quotannis mense Iulio e suggestu praelegi solitram, docet Ioh. Meurs. in Gloss. Vide quoque ll. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce, ut in voce Ε῾νωτικὸν.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.